Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/520

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxvii
CONTRE GILLES DE RAIS.

invocandi demones, aliquando prefato Egidio in predicto libro et aliquando isto legentibus et expectantibus si demon invocatus ibidem compareret, ubi, ut asserit, nichil pro tunc comparuit.

Item, dixit quod in illo libro continebatur quod demones habebant potestatem revelandi thesauros absconditos et docendi philosophiam et dirigendi in agendum. Que quidem verba invocacionis predicte, quibus tunc utebantur, sunt hec : « Conjuro vos, Barron, Sathan, Belial, Belzebut, per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, per Virginem Mariam et omnes sanctos, ut appareatis hic presencialiter ad loquendum nobiscum et ad faciendum voluntatem nostram. » Interrogatus, si comparuisset demon ibidem, utrum aliquid eidem obtulissent vel dedissent, dicit quod sic : gallum sive columbum sive pipionem aut turturem vivos, ad eum aliciendum ne noceret invocantibus et ut petita facilius eisdem concederet.

Item, dicit quod ipse Egidius et isto alia vice proposuerunt facere, loco supradicto, invocacionem cum aliis rebus, videlicet cum quodam lapide vocato Dyadocus[1], et cum ave crispata sive hupuputa : quam invocacionem non fecerunt ob deffectum dicti lapidis.

Dicit insuper quod, in eodem loco, ipse Egidius et iste pluries consimilem invocacionem fecerunt, modo et forma pretactis.

Item, dicit quod ipse et Poictou, videlicet Stephanus Corrillaut, dicti Egidii servitor predictus, alia vice, dicto Egidio hoc sciente, precipiente et de congedio et nomine ejus, exierunt nocte dictum castrum de Theffauges, dicte diocesis Maleacensis, et secum tulerunt librum predictum cum lumine, videlicet cereo sive flambello, et pulvere dicte lapidis magnetis ac aliis aromatibus quibus supra, ut invocacionem demonum facerent, et accesserunt subtus stangnum dicti loci versus Montemacutum[2], in quodam prato distante ab eodem stangno quasi per unum tractum arcus : in quo prato fecerunt circulum et caratheres similes alios supradictos, ignemque tunc accenderunt ut supra, ditasque invocaciones fecerunt ; et dixit iste testis predicto Poictou, videlicet Stephano Corrillaut, ut non faceret signum crucis dum intraret circulum et quamdiu illuc staret, ne forte dictum signum impediret adventum demonis invocati : dictamque invocacionem fecerunt, modo et forma quibus illam fecerant iste et dictus Egidius in aula supradicta, quibus nil tunc apparuit, ubi steterunt per spacium semihore vel circa : hecque fecerunt prope quamdam domum veterem inhabitatam que distabat a loco dicti circuli quasi per

  1. En grec traverse, de διά et δοχός (poutre). On appelait ainsi une pierre précieuse semblable au béryl, qui est une variété d’émeraude.
  2. Montaigu (Vendée).