Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/508

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lv
CONTRE GILLES DE RAIS.

ipse, ante predicti Francisti adventum, alios habuerat demonum invocatores, scilicet quendem trompete seu tube sonitorem vocatum du Mesnill, magistrum Johannem de Ripparia, quemdamque vocatum Ludovicum, magistrum Anthonium de Palerna et quemdam alium cujus nominis non est memor. Qui quidem invocatores, de mandato dicti Egidii, rei, plures fecerunt demonum invocaciones ; quarum aliquibus idem Egidius, reus, interfuit in propria, tam apud dictum locum de Machecolio quam alibi, et specialiter ad videndum fieri circulum seu circuli signum in terra pro invocacione hujusmodi facienda, sub intencione videndi dyabolum et loquendi cum ipso ac pactiones cum eo faciendi. Sed dixit idem reus quod nunquam ipsum dyabolum videre neque cum eo loqui potuit, quamquam ad hoc quantam posset penam adhibuisset, adeo quod per ipsum reum non stetit aut tardavit quin dyabolum viderit et locutus fuerit cum eodem.

Item, dixit et confessus fuit sepedictus Egidius, reus, quod dictus de Mesnill, invocator, dixit, una vice, reo qualiter dyabolus, ad finem faciendi et adimplendi per ipsum ea que dictus reus intendebat petere et habere ab ipso dyabolo, volebat fieri et habere a dicto reo unam cedulam manu propria et cum sanguine digiti dicti rei signatam, per quam cedulam dictus reus promitteret seu donaret ipsi dyabolo, quociens ad ipsius rei invocacionem veniret, certas res, de quibus ipse reus non recolit : quodque idem reus, ob hujusmodi causam et finem, signavit dictam cedulam propria manu, cum sanguine sui parvi digiti, et scripsit in fine dicte cedule nomen suum proprium, id est « Gilles ». Et de aliis vocabulis in eadem cedula contentis formaliter non recolit, nisi quod promittebat, per tenorem ejusdem cedule, dicto dyabolo res in ipsa cedula declaratas, dummodo ipse dyabolus daret seu preberet eidem Egidio scienciam, potenciam et divicias. Sed est bene certus, ut asserit, ipse reus quod, quicquid idem reus promiserit per illam cedulam vel alias ipsi dyabolo, semper animam vitamque suas excepit et penitus reservavit : dicitque quod cedula hujusmodi non fuit tunc tradita dyabolo, cum non venisset ad ipsum Egidium, reum, in et per ipsam invocacionem.

Insuper, dixit et confessus fuit similiter dictus reus quod, in una invocacionum per dictum magistrum Johannem de Ripparia factarum, in quodem bosco seu nemore prope locum seu villam de Posauges[1] consistente, qui de Ripparia, priusquam ad invocacionem hujusmodi faciendam proficisceretur, armis et harnesiis corporalibus

  1. Pouzauges (Vendée). On y voit encore les ruines du château de Gilles de Rais.