Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/502

Cette page a été validée par deux contributeurs.
xlix
CONTRE GILLES DE RAIS.

tratorum, veniam et remissionem suorum peccaminum a Deo facilius obtineret, peccataque sua per eum commissa abolerentur ; quod, tempore juventutis sue, semper et continue delicate enutritus fuerat et, ad libitum voluntatis sue, omnia mala que potuerat, posse tenus, peregerat, omnemque spem, intencionem et operam rebus illicitis et inhonestis apposuerat et operibus indebitis, dicta mala perficiendo, adhibuerat : rogans et exortans affectuosissime patres et matres ac amicos et propinquos quorumcumque juvenum quatinus liberos et affines suos bonis moribus, exemplis et doctrinis regere ipsosque in eisdem instruere ac castigare vellent, ne forsan in laqueum, sicut ipse, incidere possent. Per quam quidem confessionem secretam, que in judicio in presencia dicti Egidii, rei, recensita et publice perlecta ac per ipsum Egidium, reum, approbata fuit, dictus Egidius de Rays, reus, sponte dixit, palam omnibus, et confessus fuit se, propter ardorem et delectationem explende libidinis et luxurie carnalis, de quibus infra dicetur, quamplures pueros in magno numero, cujus amplius non est certus, cepisse et capi fecisse, ipsosque pueros occidisse et occidi fecisse, seque cum ipsis vicium et peccatum sodomicum commisisse,…… tam ante quam post mortem ipsorum, et in ipsa morte dampnabiliter,…… ipsosque pueros, aliquandiu per se ipsum in propria, et quandoque per alios et signanter per superius nominatos Egidium de Sillé, dominum Rogerium de Briqueville, militem, Henrietum et Poytou, Roussignoul, et parvum Robinum, diversis generibus et modis tormentorum, quosdem per amputacionem et separacionem capitum a corporibus, cum pugionibus sive daguis et cutellis, nonnullos vero cum baculis vel aliis percutivis supra capita ictibus violentis percutiendo, et alios ad aliquam porticam sive crochetum ferreum vel cavillam in camera sua cum cordis ligando et suspendendo ut strangularentur ibidem vel languerent : cum quibus etiam languentibus vicium sodomiticum committebat et excercebat modo supradicto ; ipsosque pueros, jam mortuos, osculari et, qui eorum pulcriora haberent capita, intueri, ac eorum corpora crudeliter aperire seu aperiri facere, ut ipsorum intranea respiceret, delectabatur ; et quod sepius, dum ipsi pueri moriebantur, super ventres ipsorum sedebat et plurimum delectabatur eos videndo sic mori, et de hoc risus emittebat plurimos cum dictis Corrillaud et Henrieto : quorum cadavera per eosdem Corrillaud et Henrietum et alios postmodum concremari et in pulverem redigi faciebat.

Interrogatus de locis quibus premissa scelera perpetravit, et a quanto tempore hoc facere inchoavit, et de numero hujusmodi occisorum, respondit et dixit quod, primitus, in fortalicio de Champtocé et ab anno quo deffunctus dominus de la Suze, avunculus dicti rei,