Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/486

Cette page a été validée par deux contributeurs.
xxxiii
CONTRE GILLES DE RAIS

confessus fuit, et, de injuriis et contumeliis predictis, per ipsum tune prefatis dominis episcopo Nannetensi et fratri Johanni Blouyn, vicario, ac aliis viris ecclesiasticis dictis ac promulgatis, ab eisdem dominis episcopo Nannetensi et vicario ac quibuscunque aliis viris ecclesiasticis, de quibus male locutus fuerat et indiscrete, sibi indulgeri humiliter et devote ac flebiliter postulavit, et de ipsorum personis sinistra dixisse penituit. Qui quidem domini episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris predicti eidem Egidio, reo, de predictis injuriis veniam concesserunt et eas sibi remiserunt, propter Deum.

Subsequenter autem, dictus promotor, agens, satisfaciendo termino hujusmodi, in presencia dicti Egidii de Rays, rei, audientis et intelligentis et in hoc expresse consentientis, prescriptos articulos per prefatos dominos episcopum et vicarium inquisitoris predictos ad probandum admitti instanter postulavit : qui tunc, instante ipso promotore, dictos articulos et posiciones dixerunt admittendos et admiserunt. Consequenter vero, prefatus promotor dictis positionibus et articulis, singulariter singulis, per prefatum Egidium, reum, responderi instanter petiit. Qui, medio juramento, dictis posicionibus et articulis respondendo, sponte confessus fuit et dixit contenta in primo, secundo, tertio, quarto, septimo, octavo, nono, decimo, undecimo et quartodecimo articulis, per prefatum reverendum patrem, dominum Johannem Prigencii, episcopum Briocensem, de mandato dictorum dominorum episcopi Nannetensis et vicarii inquisitoris predicti, eidem Egidio, reo, cum aliis articulis seriatim in vulgari expositis et recitatis, fore vera, fuisseque et esse unam ecclesiam Nannetensem cathedralem, et ipsius ecclesie dictum reverendum patrem, dominum Johannem de Malestricto, a tempore in tercio articulo declarato, verum episcopum ; et ejusdem domini episcopi in spiritualibus subditum et justiciabilem ; necnon castra seu fortalicia de Machecolio et sancti Stephani de Mala morte in dicta diocesi Nannetensi esse situata. Item, sponte confessus fuit se sacramentum baptismatis suscepisse ac diabolo et pompis ejus renunciasse, et quod nunquam malignos spiritus invocaverat seu invocari fecerat, aut aliquid ipsis in sacrificium obtulerat vel offeri fecerat : quodque habuerat a quodam milite Andegavensi, tunc incarcerato propter heresim, quemdem librum artis alkemie et invocacionum demonum, quem pluries perlegerat ac publicaverat et publicari palam et publice fecerat Andegavis, coram pluribus in quadam aula assistentibus, et quod locutus fuerat cum dicto milite, in carcere tunc existente, de modo dicte artis alkemie et invocacionum demonum ; quem librum dixit dicto militi restituisse nec diu illum apud se tenuisse. Confessus