Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/461

Cette page a été validée par deux contributeurs.
viii
PROCÉDURE CRIMINELLE

octo dies continuos : nec postea illum vidit, ymo suspicabatur ipsum in dicta domo deperditum fuisse.

Johannes Hubert et ejus uxor, parrochiani sancti Vincentii Nannetensis, conquesti fuerunt quod quidem eorum filius, Johannes nuncopatus, etatis quatuordecim annorum vel circa, ivit dictam domum de Suza, nunc sunt duo anni a festo Nativitatis beati Johannis Baptiste ultimo preterito, et deinde, reversus domum parentum suorum, retulit matri sue quod ipse mundaverat cameram dicti domini Radesiarum apud dictam domum de Suza, propter quod fuerat sibi datus panis in domo predicta, quem portavit et dedit matri sue : cui etiam dixit quod ipse erat in gracia dicti domini Radesiarum et quod ipse dominus sibi dederat bibere vinum album ; consequenterque illico reversus fuit dictam domum de Suza, et nunquam visus est a dictis suis parentibus.

Johanna, uxor Johannis Darel, parrochiana Sancti Similiani prope Nannetas, conquesta est quod, die festi beatorum Petri et Pauli penultime preteriti, ipsa recedebat ab ecclesia Nannetis versus domum suam hora vespertina, et eam sequebatur quidam ejus filius, etatis inter septem et octo annos ; cumque ipsa accessisset usque ad ecclesiam sancti Saturnini Nannetas vel circa, ipsa prospexit utrum videret dictum filium suum, quem ipsa credebat ut ipsum sequeretur et esset in comitiva ejusdem, minimeque tunc et nusquam depost illum vidit.

Relicta deffuncti Yvonis Kerguen, lathomi[1], parrochiana sancte Crucis Nannetensis, conquesta est quod ipsam (sic) dedit cuidam nuncupato Poyctou, servitori dicti domini Radesiarum, quemdam ipsius conquerentis filium, et hoc inter festa Pasche et Ascencionis Domini ultime preterite, ad deserviendum ei, prout sibi asseruit dictus Poictou : qui quidem filius erat etatis quindecim annorum vel circa ; et depost non vidit filium antedictum.

Theophania, uxor Eoneti Le Charpentier, carnificis, parrochiana sancti Clementis prope Nannetas, conquesta est quod Petrus, filius Eoneti Dagaye, nepotis ipsius conquerentis, qui erat etatis decem annorum vel circa, fuit perditus, nunc sunt duo anni vel circa, et quod a dicto tempore non fuerunt audita nova de ipso quousque dicta

  1. Tailleur de pierres.