Page:Bloy - Le Révélateur du globe, 1884.djvu/337

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

C
Postulatum pour l’Introduction de la Cause
par voie exceptionnelle
(Voir page 53.)


BEATISSIME PATER

Post hominum salutem, ab Incarnato Dei Verbo, Domino Nostro Jesu Christo, feliciter instauratam, nullum profecto eventum extitit aut præclarius, aut utilius incredibili ausu Januensis nautæ Christophori Columbi, qui omnium primus inexplorata horentiaque Oceani æquora pertransiens, ignotum Mundum detexit, et ita porro terrarum mariumque tractus Evangelicæ fidei propagationi duplicavit.

At enim, christianissimo huic summeque de Religione, totaque humanitate bene merito Heroi, condignum nullum præmium dum viveret relatum est, sed contra multæ calumniæ impactæ, multa opprobria et gravla etiam tormenta irrogata, sic ut Novo Continenti per summam injustitiam Americæ nomen indito, ipsa quoque detecti Novi Orbis gloria, ab inclyto viro, ad alterum ex priscis ejus sectatoribus, prope modum traduceretur.

Sola Apostolica Sedes ut supernam viri missionem agnovit, ita omnibus quibus poterat modis adjuvasse vide