Page:Bibliothèque de l’École des chartes - 1900 - tome 61.djvu/348

Cette page a été validée par deux contributeurs.

introivit in domum Symonis. Socrus autem Symonis tenebatur magnis febribus ; et rogaverunt illum pro ea ; et stans super illam imperavit febri ; et statim dimisit illam. Et continuo surgens ministrabat eis. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum. At ille, singulis imponens manus, curabat eos. Exhibant autem demonia a multis clamantia et dicentia. Quia tu es Filius Dei. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die, egressus Jhesus ibat in desertum locum, et turbe requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum, et detinebant eum ne discederet ab eis. Quibus ille ait. Quia et aliis civitatibus oportet me euvangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. Erat autem predicans in synagogis Galylee.

Offerenda. Stetit pontifex juxta mortuos et viventes[1] habens thuribulum aureum in manu sua : et offerens incensum [in conspectu] Domini et cessavit plaga a [Domino][2].

Secreta oratio. Subveniat nobis Domine sacrificii percepti operatio, que nos ab erroribus universis potenter absolvat, a totius perditionis incursu[3]. Per Dominum, etc.

Communio. Multitudo languentium, et qui vexabantur a spiritibus immundis veniebant ad eum, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.

Post communionem. Oratio. Exaudi nos Deus salutaris noster ; et intercedente beata Dei genitrice semperque virgine Maria[4], populum tuum ab iracundie tue terroribus libera[5] et misericordie tue fac largitate securum. Per Dominum nostrum Jhesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus. Per omnial secula seculorum. Amen[6].


Séparateur
  1. Inter mortuos et vivos.
  2. Et offerens incensi sacrificium, placavit iram Dei, et cessavit quassatio a Domino.
  3. Subveniat nobis, quæsumus, Domine, sacrificii præsentis oblatio ; quæ nos et ab erroribus universis potenter absolvat, et a totius eripiat perditionis incursu.
  4. Intercedente beata Dei genitrice semperque virgine Marie est supprimé.
  5. Liberum.
  6. Bibliothèque de Lille, ms. no  23, fol. 71 ro du Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France, t. XXVI. Voy. aussi le ms. no  28 de la même bibliothèque qui, au fol. 122, donne la même messe avec cette mention : quam papa Clemens fecit.