Page:Bibliothèque de l’École des chartes - 1897 - tome 58.djvu/20

Cette page a été validée par deux contributeurs.

Post predicta intellexi quod dictus dominas rex non coronabitur citra festum Epiphanie Domini ; et forte posset esse quod ulterius ejus coronacio differretur ex causa. Quare super adventu ambaxatorum domini nostri regis provideant illi ad quos pertinet, prout eorum discrecioni videbitur expedire. Scire tamen volo nobilitatem vestram quod dominus rex Francie nondum providit sibi de concilio nec de cancellario, quod sciatur ; creditur, tamen, quod providebitur cito et quod in sequenti septimana tenebitur parlamentum. Dicitur etiam pro certo quod dictus dominus rex recepit camarlanos et hostiarios armorum et notarium secretorum, eosdem quos pater suus habebat dum vivebat. De domino Gelramo dubitatur an sit receptus in camarlanum, propter illa que superius scripsi vobis.

Comes Flandrie, ut dicitur et pro certo, veniebat et fuit prope Pontisaram et ibi certificatus de obitu domini regis Francie retrocessit. Set dicitur quod reveniet in propinquo. Et frater suus comes de Namur fuit hodie cum domino rege Francie apud Vicenas.

Datum Parisius, vii die decembris anno M CCC XIIII.


(Orig. sur papier, Archives d’Aragon, coll. des Cartas reales de Jacques II, no  5031.)