Page:Bibliothèque de l’École des chartes - 1897 - tome 58.djvu/18

Cette page a été validée par deux contributeurs.

rat in sua vita. Cor autem dicti regis, ut dicitur, adeo erat parvum sicud est cor alicujus pueri qui hodie prodiit ex utero matris sue ; ymo intellexi quod illi qui viderunt comparant illud cordi alicujus avis.

Porro nolo ignorare nobilitatem vestram quod dominus rex predictus vere contritus et conffessus, ut fidelis christianus, viam est universe carnis ingressus fecitque felicem, ut comuniter dicitur, et pulcherrimam mortem. Ad quorum declaracionem scire vos volo quod die martis, xxvi die novemibris, gravavit dictum dominum regem infirmitas vehementer et, die mercurii sequenti, cum jam instaret tempus mortis, dictus rex fecit venire ad se filium suum, regem tunc Navarre, et, solus cum solo, per magnum spatium temporis, loqutus est cum eodem. Postmodum vero in presentia multorum, ut dicitur, dixit multa bona verba ad edificacionem anime sue et ad instruxionem heredis sui predicti.

Et, inter cetera, dixit et recognovit defectus et vicia sua et quod in multis erraverat et offenderat Deum, malo concilio ductus, et quod ipsemet erat causa mali concilii sui. Condidit etiam testamentum in quo, ut dicitur, mirabilia continentur. Et rogavit heredem suum eidemque precepit ut contenta in dicto testamento et omnia alia que verbo sibi injuxerat (sic) celeriter adinpleret, quod si faceret benedicebat eum benediccione paterna ; alioquin vocavit dictum heredem ad divinum judicium, rogans Deum quod, in illum casum, dictus heres suus ipsum celeriter sequeretur. Insuper rogavit dictum heredem suum ut haberet eclesiam romanam in reverenciam et diligeret subditos suos teneretque regnum Francie in bono statu, prout ipsum tenuit beatus Ludovicus, avus ejusdem ; et quod regeret se ac regnum predictum concilio avunculorum suorum, scilicet domini Carol et domini Ludovici. Incusavit autem se ipsum idem rex quod summa avaricia regnavit in ipso, rogavitque filium suum ut a se omnem avariciam abdicaret. Hec et alia plura bona dixit idem rex et disposuit ante mortem. Postque die jovis sequenti mane amisit loqui usque ad diem veneris ; qua die circa terciam, secundum quosdam, secundum alios circa meridiem, feliciter expiravit. Et incontinenti fuit fractum sigillum magnum regium atque parvum.

Item de domino Gelramo dicitur quod, tempore quo dictus rex laborabat quasi in extremis, idem dominus Gelramus rogavit dictum regem ut recomendaret ipsum domino filio suo regi Navarre. Et dominus rex predictus recomendavit eum sibi, ila quod, si inveniret ipsum fideliter se habuisse in servicio suo, quod non moveret nec