Page:Bérard - Un mensonge de la science allemande, 1917.djvu/269

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
illud industrie feci atque nullum neglexi locum, unde hanc recensionem limatiorem redderem, nihil mihi laboravisse videor praeterquam quod res ipsa exigeret. Minime ergo querar quantum molestiae exhauserim in tot scriptoribus pervolvendis, in legendis et partim reconcinandis Scholiis atque in conquirenda et excutienda tanta et persaepe inutili farragine glossarum et lectionum. Navavi libens quod, qualecumque navavi, et ad meam ipsius utilitatem.

Etenim illud mihi unum propositum fuit praecipue ut textum Homeri ad normam eruditae antiquitatis emendarem atque prope talem exhiberem qualis ex recensionibus olim praestantissimis refictus, si tantum sperare fas est, Longino alicui seu alii veterum Criticoque, qui copiis Alexandrinorum perite moderateque uti sciret, satis placiturus fuisse videretur.

  Quae res quantae molestiae fuerit et quam diu haeserim in critica materie instruenda, in omnis aevi veterum scriptis pervolutandis, in excerpendis tot Scholiis, tanta Glossarum et variarum Lectionum farragine, in Eustathio ter curiose perlegendo, conqueri nec attinet, nec libet ; libenter enim feci et ad magnam utilitatem meam.

Nempe hoc plane fuit consilium meum ut Homerica Carmina ad doctioris antiquitatis normam castigarem et fere talia reponerem qualia veteri alicui Critico, interpretum Alexandrinorum opibus perite moderateque uso, non displicere potuisse viderentur.

Une conclusion semble donc s’imposer : les Prolégomènes de mars 1795 ont été brodés sur le canevas de la Préface de décembre 1794, laquelle n’était déjà que la broderie de l’Auctarium de janvier 1794... Mais alors comment expliquer entre les deux termes extrêmes de la série, entre l’Auctarium et les Prolégomènes, une contradiction ? C’est longtemps avant la publication de Villoison, — nous disent les Prolégomènes, — que Wolf