Page:Bérard - Un mensonge de la science allemande, 1917.djvu/205

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
Observationes in Theogoniam (1783)   Prolegomena ad Homerum (1795)
Page 165. — De hac scilicet ratione poematum prodendorum vehementer errores si ex nostris ingeniis nostrisque moribus existimare velles. Immo monitum dudum est ab aliis, quod in his semper animis nostris observari debet supra quam cuiquam nunc credibile est, memoriae fuisse vim et capacitatem illis saeculis ubi... nondum necesse haberent obruere memoriam tanta aliarum rerum varietate quas doctior aetas tandem memorabiles cognituque dignas habet...

Occurrunt omnia interpolationum genera ; tum alius adhuc novus fons, unde facilius etiam hujus labis contagio dimanasse videri potest. — In qua, ut jam alios corrumpendi modos praetermittam, non temere dubitationem injiciat alicui ipsa recitationis ratio rhapsodorum curae credita. Hi igitur, cum et ipsi plerumque poetae essent... neque unquam aliter nisi concitatiore spiritu et divino quasi impetu correpti versus suos effunderent..., etc.

  Page 101. — Stupes fortasse ad tantam capacitatem memoriae, quae totum Homerum complecti potuerit ? Mihi vero id etiam parum videtur. Etenim si etiam tum, quum multiplex doctrina ad lectionem librorum revocata cultissimaeque vitae negotia obruebant memoriam, etc...

Page 104. — Haec autem reputanti mihi vehementer errare videntur ii qui litteris non usum Homerum statim totum immutari et sui dissimilem reddi necesse fuisse... Verumtamen ipsi veteres a rhapsodis repetebant originem variarum lectionum in eorumque creberrimo cantu praecipuum fontem videbant corruptionis et interpolationis homericae...

In primis vero recitatio ipsa, vivido impetu et ardore animi peracta... Postremo mirum fuisset nisi rhapsodi generosioris spiritus et qui ipsi poetae essent, passim aliquid a se melius dici posse... putarent... etc.