Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/96

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

bestiam insequentes. Nec tamen illa genuini vigoris oblita, retorquet impetum, et incendio ferocitatis ardescens, dentium compulsu, quem primùm insiliat, contabunda rimatur. Sed prior Tlepolemus jaculum, quod gerebat, insuper dorsum bestiæ contorsit. At Thrasyllus feræ quidem pepercit, sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, postremos poplites, lancea feriens, amputat. Quadrupes recidens, quà sanguis effluxerat, toto tergo supinatus, invitus dominum suum devolvit ad terram. At enim furens aper, invadens primò lacinias ejus, post ipsum resurgentem multo dente laniavit.

Nec cœpti nefarii bonum piguit amicum, vel suæ sævitiæ litatum saltem tanto periculo cernens, potuit expleri ; sed percito atque plagosa crura contegenti, suumque auxilium miseriter roganti, per femur dextrum lanceam immisit : tanto ille quidem fidentius, quanto crederet ferri vulnera similia futura profectu dentium. Nec non tamen ipsam bestiam facili manu transadigit.

Ad hunc modum defuncto juvene, exciti