Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/92

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

posset furatrinæ conjugalis incommodaret rudimentum : et tamen ad hoc ipsum quod non potest, contentiosa pernicie, quasi posset, impellitur, quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato, facilè videtur effectu. Spectate denique, sed oro sollicitis animis intendite, quorsum furiosæ libidinis prorupit impetus.

Die quadam venatum Tlepolemus, assumpto Thrasyllo, petebat : indagaturus feras, si quid tamen in capreis feritatis est, nec enim Charite maritum suum quærere patiebatur bestias armatas dente vel cornu. Jàmque apud frondosum tumulum, ramorumque densis tegminibus umbrosum prospectu vestigatorum obseptis campis, canes venationis indagini generosæ mandatæ, cubili residentes invadere bestias immittuntur : statimque, solertis disciplinæ memores, partitæ totos præcingunt aditus : tacitaque prius servata mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus fervidis dissonisque