carnificinæ meæ dieculam donasset. Nec tamen tantillum saltem gratulationi meæ, quietive spatium datum. Nàm mater pueri, mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrymosa, fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, ejulans, et exindè proclamans, stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus, incipit : Et nunc iste securus incumbens præsepio, voracitati suæ deservit, et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit : nec ærumnæ meæ miseretur, vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur : sed scilicet senectam infirmitatem meam contemnit ac despicit, et impunè se laturum tantùm scelus credit ? atque utcunque se præsumit innocentem. Est enim congruens pessimis conatibus, contrà noxiam conscientiam sperare securitatem. Nam prò Deûm fidem quadrupes nequissimè ! licet precariam vocis usuram sumens, cui tandem vel ineptissimo persuadere possis, atrocitatem istam culpa carere, cum propugnare pedibus, et arcere morsibus misello puero potueris ? An ipsum quidem sæpius incursare calcibus potuisti, moriturum verò defendere alacritate simili nequisti ? Certè dorso receptum auferres protinus, et infesti latronis cruentis
Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/70
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.