Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/68

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

multisque dispersum locis conspicitur. Quam rem procul dubio sentiebam ego illius ursæ dentibus esse perfectam, et hercules dicerem quod sciebam, si loquendi copia suppeditaret. Sed quod solum poteram, tacitus licet, seræ vindictæ gratulabar.

Et cadaver quidem disiectis partibus tandem totum repertum, ægrèque concinnatum ibidem terræ dedêre : meum verò Bellerophontem, abactorem indubitatum, cruentumque percussorem criminantes, ad casas interim suas vinctum perducunt ; quoad renascenti die sequenti deductus ad magistratum, ut ajebant, pœnæ redderetur. Interim, dùm puerum illum parentes sui plangoribus fletibusque quærebant : et adveniens ecce rusticus, nequaquam promissum suum frustratus, destinatam sectionem meam flagitat : Non est, inquit, in his unus, indidem præsens jactura nostra : sed planè crastino libet non tantùm naturam, verùm etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demere. Nec tibi ministerium deerit.

Hoc sic effectum est, ut in alterum diem clades differetur mea. At ego gratias agebam bono puero, quòd saltem mortuus unam