Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/66

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

vacculam, variasque regiones peragrantes, occurrunt nobis fortuitò : statimque me, cognito capistro, prehensum attrahere gestiunt. Sed audacia valida resistens ille, fidem hominum, Deorumque testabatur. Quid me raptatis violenter, quid invaditis ? An te nos tractamus inciviliter, qui nostrum asinum, furatus, abducis ? Quin potius effaris ubi puerum ejusdem agasonem, necatum scilicet, occultaris ? Et illicò detractus ad terram, pugnisque pulsatus, et calcibus contusus, infit dejerans, nullum semet vidisse ductorem, sed planè concitatum, solutum, et solitarium, ob indicinæ præmium occupasse : domino tamen suo restituturum. Atque utinam ipse asinus, inquit, quem nunquàm profectò vidissem, vocem quiret humanam dare, meæque testimonium innocentiæ perhibere posset ! profectò vos hujus injuriæ pigeret.

Sic adseverans, nihil quidquam promovebat, nàm collo constrictum reducunt eum pastores molesti contra montis illius silvosa nemora, undè lignum puer solebat egerere. Nec uspiam ruris reperitur ille, sed planè corpus ejus membratim laceratum,