Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/58

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Nec multis interjectis diebus, longè pejoribus me dolis petivit. Ligno enim quod gerebam, in proximam casulam vendito, vacuum me ducens, jàm se nequitiæ meæ proclamans imparem, miserrimumque istud magisterium renuens, querelas hujusmodi concinnat : Videtis istum pigrum, tardissimumque nimis asinum ? me præ cæteris flagitiis, nunc novis periculis etiam angit. Ut quemque enim viatorem prospexerit, sive illa sit scitula mulier, sive virgo nubilis, seu tener puellus ; sese, illicò disturbato gestamine, nonnunquam etiam ipsis stramentis abjectis, furens incurrit, et homines amator talis appetit : et humi prostratis illis inhians, illicitas atque incognitas tentat libidines, et ferinas voluptates adversa Venere invitat ad nuptias, nàm imaginem etiam savii mentiendo, ore improbo compulsat ac morsicat. Quæ res nobis non mediocres lites atque jurgia, immò forsitan et crimina pariet. Nunc etiam visa quadam honesta juvene, ligno quod devehebat abjecto dispersoque, in eam furiosos direxit impetus : et festivus hîc amasio humo sordida prostratam mulierem, ibidem incoram omnium gestiebat inscendere. Quod nisi ploratu