Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/54

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

capistro suspendere, cauda sublevare ; certè partem tanti oneris quoad resurgerem saltem detrahere, nullum quidem defesso mihi ferebat auxilium : sed occipiens à capite, immò verò et ipsis auribus, totum me compilabat, cædens fuste grandissimo : donec, fomenti vice, ipsæ me plagæ suscitarent.

Idem etiam mihi talem excogitavit perniciem. Spinas acerrimas, et punctu venenato virosas, tortili nodo in fascem constrictas, caudæ meæ pensilem deligavit cruciatum, ut incessu meo commotæ, incitatæque, funestis aculeis infestè me convulnerarent. Ego igitur ancipiti malo laborabam nàm, cùm me cursu proripueram, fugiens acerbissimos incursus, vehementiore nisu spinarum feriebar : si dolori parcens, paululùm restitissem, plagis compellebat ad cursum. Nec quidquam videbatur aliud excogitare puer ille nequissimus, quàm ut me quoquomodo perditum iret. Idque jurans etiam nonnunquam comminabatur. Et planè fuit, quod ejus detestabilem malitiam ad pejores conatus stimularet, nam quâdam die, nimia ejus insolentia expugnata patientia mea, calces validos in eum extuleram.

Denique tale facinus in me comminis-