Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/50

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

sibi, et adulterio degeneri præcaventes, nec hospitalis Jovis servato fœdere, rivalem summo furentes persequuntur odio. Hic elatis in altum vastis pectoribus, arduus capite, et sublimis vertice, primoribus in me pugillatur ungulis : Ille terga pulposis torulis obesa convertens, postremis velitatur calcibus : alius hinnitu maligno comminatus, remissis auribus, dentiumque candentium renudatis hastis, totum me commorsicat. Sic apud historiam de rege Thracio legeram, qui miseros hospites ferinis equis suis lacerandos devorandosque porrigebat. Adeò præpotens ille tyrannus, sic parcus ordei fuit ; ut edacium jumentorum famem corporum humanorum largitione sedaret. At eundem modum distractus et ipse variis equorum incursibus, rursus molares illos circuitus requireram.

Verùm fortuna meis cruciatibus insatiabilis, aliam denuò mihi pestem instruxit. Delegor enim ligno monte devehundo, puerque mihi præfectus imponitur, omnium ille quidem puer deterrimus. Nec me montis excelsi tantùm arduum fatigabat jugum, nec saxeas tantùm sudes incursando conterebam ungulas ; verum fustium quoque