Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/438

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

ministrandorum commonefactum. Nàm sibi visus est quiete proximâ, dùm magno Deo coronas exaptat, et de ejus ore, quo singulorum facta dictat, audisse, mitti sibi Madaurensem, sed admodum pauperem, cui statim sua sacra deberet ministrare, nam et illi studiorum gloriam, et ipsi grande compendium sua comparari providentia.

Ad istum modum desponsus sacris, sumptuum tenuitate, contrà votum meum, retardabar. Nàm et viriculas patrimonii, peregrinationis attriverant impensæ ; et erogationes urbicæ, pristinis illis provincialibus antistabant. Plurimùm ergò duritia paupertatis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus, cruciabar, nec secius tamen idemtidem numinis premebar instantia.

Jàmque sæpiculè, non sine magna