Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/436

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Prohinc me quoque peti magno etiam Deo famulum, sentire deberem. Nec diù res in ambiguo stetit. Nam proximâ nocte vidi quemdam de sacratis, linteis injectum, qui thyrsos et hederas, et tacenda quædam gerens, ad ipsos meos lares collocaret ; et occupato sedili meo, religionis amplæ denuntiaret epulas. Is, ut agnitionem mihi scilicet certo aliquo sui signo subministraret, sinistri pedis talo paululùm reflexo, contabundo clementer incedebat vestigio.

Sublata est ergò, post tàm manifestam Deorum voluntatem, ambiguitatis tota caligo. Et illicò Deæ matutinis perfectis salutationibus, summo studio percontabar singulos, ecqui vestigio similis, ut somnium. Nec fides defuit, nàm de Pastophoris unum conspexi statim, præter indicium pedis, cætero etiam statu atque habitu examussim nocturnæ imagini congruentem ; quem Asinium Marcellum vocitari cognovi posteà, deformationis meæ non alienum nomen. Nec moratus, conveni protinus eum, sanè nec ipsum futuri sermonis ignarum ; quippe jamdudùm, consimili præcepto, sacrorum