Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/434

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

profectionem dirigo ; tutusque prosperitate ventorum ferentium, Augusti portum celerrimè, ac dehinc carpento pervolavi ; vesperaque, quam dies insequebatur iduum Decembrium, sacrosanctam istam civitatem accedo.

Nec ullum tàm præcipuum mihi exindè studium fuit, quàm quotidiè supplicare summo numini reginæ Isidis ; quæ, de templi situ sumpto nomine Campensis, summa cum veneratione propitiatur. Eram denique cultor assiduus, fani quidem advena, religionis autem indigena. Ecce, transcurso signifero circulo, sol magnus annum compleverat ; et quietem meam rursus interpellat numinis benefici cura pervigilis ; et rursus teletæ, rursus sacrorum commonet. Mirabar quid rei tentaret, quid pronuntiaret futurum, quidni ? plenissimè jamdudum videbar initiatus.

Ac dùm religiosum scrupulum partim apud sensum meum disputo, partim sacratorum consiliis examino ; novum mirumque planè comperio ; Deæ quidem me tantum sacris imbutum, at magni Dei Deorumque summi parentis, invicti Osiris necdum sacris illustratum, quamquam enim connexa, immò verò unità ratio numinis religionisque esset, tamen teletæ discrimen interesse maximum.