Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/426

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

lector, quid deinde dictum, quid factum ? dicerem, si dicere liceret : cognosceres, si liceret audire ; sed parem noxam contraherent aures et linguæ temerariæ curiositatis. Nec te tamen, desiderio forsitan religioso suspensum, angore diutino cruciabo. Igitur audi ; sed crede quæ vera sunt. Accessi confinium mortis ; et calcato Proserpinæ limine, per omnia vectus elementa, remeavi, nocte media, vidi solem candido coruscantem lumine ; Deos inferos, et Deos superos accessi coràm, et adoravi de proximo. Ecce tibi retuli, quæ quamvis audita, ignores tamen necesse est. Ergò, quod solum potest sine piaculo ad profanorum intelligentias enuntiari referam.

Manè factum est ; et perfectis solemnibus, processi duodecim sacratus stolis, habitu quidem religioso satis, sed effari de eo nullo vinculo prohibeor ; quippe quod tunc temporis vidêre præsentes plurimi. Nàmque in ipso ædis sacræ meditullio, ante Deæ simulacrum constitutum tribunal ligneum jussus superstiti, byssina quidem, sed floridè depicta veste conspicuus. Et