Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/414

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

et castimoniorum abstinentiam satis arduam, cautoque circumspectu vitam, quæ multis casibus subjacet, esse muniendam : hæc idemtidem mecum reputans, nescio quo modo, quamquam festinans, differebam.

Nocte quâdam, plenum gremium suum visus est mihi summus sacerdos offerre ; ac requirenti, quid utique istud ? respondisse, partes illas de Thessalia mihi missas : servum etiam meum indidem supervenisse, nomine Candidum. Hac experrectus imagine, diù diùque apud cogitationes meas revolvebam, quid rei portenderet ; præsertim cùm nullum umquam habuisse me servum isto nomine nuncupatum certus essem, ut tamen sese præsagium somni porrigeret, lucrum certum modis omnibus significari partium oblatione credebam. Sic anxius, et in proventum prosperiorem attonitus, templi matutinas apertiones operiebar. Ac, dùm velis candentibus reductis in diversum, Deæ venerabilem conspectum apprecamur, et dispositas aras circumiens sacerdos rem divinam procurat : supplicamentis solemnibus,