Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/360

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

etiam mortis cruciabar maximè, sic ipse mecum reputans : Quòd, in amplexu venereo scilicèt nobis coëuntibus, quæcunque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, non adeò vel prudentia solers, vel artificio docta, vel abstinentia frugi, posset provenire ; ut adjacentem lateri meo laceraret mulierem ; mihi verò, quasi indemnato et innoxio, parceret.

Ergò igitur non de pudore jàm, sed de salute ipsâ sollicitus, dùm magister meus lectulo probè coaptando districtus inservit : tota familia partim ministerio venationis occupata, partim voluptario spectaculo attenta, meis cogitationibus liberum tribuebatur arbitrium, nec magnoque quisquam custodiendum tàm mansuetum putabat asinum. Paulatim furtivum pedem proferens, porta, quæ proxima est, potiùs, jàm cursu me celerrimo proripio : sexque totis passuum milibus perniciter confectis, Cenchreas pervado : quod oppidum adeunt quidem nobilissimæ coloniæ Corinthiensium : adluitur autem Ægæo et Saronico mari, ubi portus etiam, tutissimum navium receptaculum, magno frequentatur populo. Vitatis ergò turbulis, et electo secreto littore, propè ipsas fluctuum aspergines, in quodam