Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/354

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

suam propitiantes, scitissimum construxerunt chorum, dominæ voluptatum Veneris coma blandientes.

Jàm tibiæ multiforatiles, cantus Lydios dulciter consonant, quibus spectatorum pectora suavè mulcentibus, longè suavior Venus placidè commoveri, contantique lentè vestigio, et leviter fluctuante spinula, et sensim annutante capite cœpit incedere, mollique tibiarum sono delicatis respondere gestibus : et nunc mitè conniventibus, nunc acrè comminantibus gestire pupillis : et nonnumquam saltare solis oculis. Hæc ut primùm ante judicis conspectum facta est, nisu brachiorum polliceri videbatur, si fuisset Deabus cæteris antelata, daturam se nuptam Paridi forma præcipuam, suique consimilem. Tunc animo volenti Phrygius juvenis, malum, quod tenebat, aureum, velut victoriæ calculum, puellæ tradidit.

Quid ergò miramini vilissima capita, immò forensia pecora, immò verò togati vulturii, si toti nunc judices sententias suas pretio nundinantur ? cùm rerum exordio, inter Deos et homines agitatum judicium corruperit gratia : et originalem sententiam magni Jovis consiliis electus judex, rusti-