Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/322

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

perargutis exornatum, ipse residens amantissimè, nonnumquam comissimis affatur sermonibus. Atque inter alia pleraque, summè se delectari profitebatur, quod haberet in me simul et convivam et vectorem.

At, ubi partim terrestri, partim maritimo itinere confecto, Corinthum accessimus ; magnæ civium turbæ confluebant, ut mihi videbatur, non tamem Thyasi dantes honori, quàm mei conspectus cupientes. Nàm tanta ibidem etiam de me famâ pervaserat ; ut non mediocri questui præposito illo meo fuerim. Qui cùm multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes ; obserata fore, atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas, summulas diurnas corradere consueverat.

Fuit in illo conventiculo matrona quædam pollens, et opulens : quæ more cæterorum visum meum mercata, ac dehinc multiformibus ludicris delectata, per admirationem assiduam, paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit, nec ullam vesanæ libidini medelam capiens, adinstar asinariæ Pasiphaës, complexus meos ardenter