Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/318

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Qui me satis humanè, satisque comiter nutriebat : et, quo se patrono commendationem faceret, studiosissimè voluptates ejus per meas argutias instruebat. Et primùm me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein adluctari, et insultare sublatis primoribus pedibus perdocuit ; quodque esset apprimè mirabile, verbis nutum commodare ; ut quod vellem relato, quod nollem rejecto capite monstrarem ; sitiensque, pocillatore respecto, ciliis alterna connivens, bibere flagitarem. Atque hæc omnia perfacilè obediebam : quæ nullo etiam monstrante scilicet facerem. Sed verebar, ne si fortè sine magistro, humano ritu hoc ederem ; plerique rati scævum præsagium portendere, velut monstrum ostentumque, me obtruncatum, vulturibus opimum pabulum redderent.

Jàmque rumor publicè crebuerat, quo conspectum atque famigerabilem meis miris artibus effeceram dominum : Hic est, qui sodalem convivamque possidet luctantem asinum, saltantem asinum, voces humanas