Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/316

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

potissimum abhorreret asinus excogitantes scrupulosè, ad explorandam mansuetudinem id offerunt mihi ; carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico jure infusos. Interim convivium summo risu personabat.

Quidam denique præsens scurrula, date, inquit, sodali huic quippiam meri. Quod dictum dominus secutus, non adeò, respondit, absurdè jocatus es furcifer, valde enim fieri potest, ut contubernalis noster poculum quoque mulsi libenter appetat. Et, heus, ait puer, lautum diligenter ecce illum aureum cantharum mulso, et multo, contempera, et offer parasito meo, simul, quod ei præbiberim, commoneto. Ingens exin oborta est epulonum expectatio. Nec ulla tamen ego ratione conterritus, otiosè, ac satis genialiter contorta, in modum linguæ, extrema labia, grandissimum illum calicem uno haustu perhausi. Clamor exurgit, consonâ voce cunctorum salute me prosequentium. Magno denique delibutus gaudio dominus, vocatis servis, emptoribus meis jubet quadruplum restitui pretium, meque cuidam acceptissimo liberto suo, et satis peculiato, magna præfatus diligentia tradidit.