Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/314

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

ribus conservis, demonstrant infandam memoratu hebetis jumenti gulam. Tantus denique ac tàm liber cachinnus cunctos invaserat, ut ad aures quoque prætereuntis perveniret domini. Sciscitatus denique, quid bonum rideret familia ; cognito quod res erat, ipse quoque per idem prospiciens forarem, delectatur eximiè, ac dein risu ipse quoque latissimo, ad usque intestinorum dolorem redactus, jàm patefacto cubiculo proximè consistens, coràm arbitratur. Nàm et ego tandem ex aliquâ parte mollius mihi renidentis fortunæ contemplatus faciem, gaudio præsentium fiduciam mihi subministrante ; nec tantillum commotus, securus esitabam : quoad novitate spectaculi lætus dominus ædium, duci me jussit ; immò verò suis et ipse manibus ad triclinium perduxit : mensaque posita, omne genus edulium solidorum, et illibata fercula jussit apponi.

At ego, quamquam jàm bellulè suffarcinatus, gratiorem commendatioremque me tamen ei facere cupiens, esurienter exhibitas escas appetebam. Nàm et quidquid