Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/30

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Nec mora, nec contatio ; sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt : vestemque lautiusculam proferunt, sumeret abjecto centunculo divite. Sic reformatus, singulos exosculatus, et in summo pulvinari locatus, cœna et poculis magnis inauguratur. Tunc sermonibus mutuis de virginis fuga, deque mea vectura, et utrique destinata monstruosa morte cognoscit : et ubi locorum esset illa percontatus, deductusque, visa ea, ut erat vinculis onusta, contorta et vituperanti nare discessit ; et, non sum quidem tàm brutus, vel certè temerarius, inquit, ut scitum vestrum inhibeam, sed malæ conscientiæ reatum intrà me sustinebo, si quod bonum mihi videtur dissimulavero. Sed priùs fiduciam, vestri causa sollicito mihi tribuite ; cùm præsertim vobis, si sententia hæc mea displicuerit, liceat rursùs ad asinum redire. Nàm ego arbitror latrones, quiqui eorum rectè sapiunt, nihil anteferre lucro debere suo, ac ne ipsam quidem sæpè sibi et aliis damnosam ultionem. Ergò igitur si perdideritis in asino virginem, nihil ampliùs