Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/284

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

facinoris otium. Nàm quod nemo novit, pœne non sit.

Repentino mala perturbatus adulescens, quanquam tale facinus protinus exhorruisset ; non tamen negationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautæ promissionis dilatione leniendum. Ergò prolixè pollicetur, ut bonum caperet animum, refectionique se ac saluti redderet, impendiò suadet : donec patris aliqua profectione, liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert à noxio conspectu novercæ. Et magnam domus cladem, ratus indigere consilio pleniore, ad quemdam compertæ gravitatis educatorem senem protinus refert. Nec quidquam diutina deliberatione tàm salubre visum, quàm fuga celeri procellam fortunæ sævientis evadere.

Sed impatiens vel exiguæ dilationis