Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/280

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

deprimens, silentio resistebat. At ubi completis igne vesano totis præcordiis, immodicè bacchatus amor exæstuabat ; sævienti Deo jàm succubuit : ac languore simulato, vulnus animi mentitur in corporis valetudine.

Jàm cætera salutis vultusque detrimenta, et ægris et amantibus ex amussim convenire, nemo est qui nesciat, pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida, et suspiritus cruciatus tarditate vehementior. Crederes et illam fluctuare tantùm vapore febrium : nisi quò et flebat. Heu medicorum ignaræ mentes ! quid venæ pulsus, quid caloris intemperantia, quid fatigatus anhelitus, et utrimque secus jactatæ crebriter laterum mutuæ vicissitudines ? Dii boni ! quam facilis, licèt non artifici medico, cuivis tamen docto venereæ cupidinis, comprehensio : cùm videas aliquam sine corporis calore flagrantem.

Ergò igitur impatientia furoris altiùs agitata, diutinum dirupit silentium ; et ad se vocari præcipit filium, quod nomen in eo ipso, scilicèt ne ruboris admoneretur,