Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/278

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

pervenimus : nec in stabulo, sed in domo cujusdam decurionis divertimus. Statimque me commendato cuidam servulo, ipse ad præpositum suum, qui mille armatorum ducatum sustinebat, sollicitè proficiscitur. Post dies plusculos, ibidem designatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut vos etiam legatis, ad librum profero.

Dominus ædium habebat juvenem filium, probè litteratum, atque ob id consequenter pietate modestiâque præcipuum : quem tibi quoque provenisse cuperes, vel talem. Hujus matre multò ante defunctâ, rursùm matrimonium sibi reparaverat : ductaque alia, filium procreaverat alium, qui jàm adæque duodecimum ætatis annum supergresserat. Sed noverca, forma magis quàm moribus in domo mariti præpollens, seu naturaliter impudica, seu fato ad extremum impulsa flagitium, oculos ad privignum adjecit. Jàm ergò, lector optimè, scito te tragœdiam, non fabulam legere, et à socco ad cothurnum ascendere.

Sed mulier illa, quamdiù primis elementis Cupido parvulus nutriebat, imbecillis adhuc ejus viribus, facile ruborem tenuem