Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/26

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Jàmque plurimis itineris difficultatibus, marisque terroribus exantlatis, Zacynthum petebat : quam sors ei fatalis decreverat temporariam sedem. Sed cum primùm littus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset ; nocte promotâ, tabernulam quamdam littori navique proximam, vitatis maris fluctibus, incubabat. Invadimus, et diripimus omnia, nec tamen periculo levi tentati discessimus. Simul namque primum sonum januæ matrona percepit, procurrens in cubiculum, clamoribus inquietis cuncta miscuit : milites, suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans : nisi quod pavore cunctorum, cum sibi quisque metuentes delitescebant, effectum est, ut impunè discederemus.

Sed protinùs sanctissima, vera enim dicenda sunt, et unicæ fidei femina, bonis artibus gratiosa, precibus ad Cæsaris numen porrectis, et marito reditum celerem, et aggressuræ plenam vindictam impetravit. Denique noluit esse Cæsar Hæmi latronis