Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/248

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

nari ; cùm alioquin pauperes, etiam liberali legum præsidio, de insolentia locupletium consueverint vindicari. Quod oleum flammæ, quod sulfur incendio, quod flagellum furiæ, hoc et iste sermo truculentiæ hominis nutrimento fuit. Jàmque ad extremam insaniam vecors, suspendium sese et totis illis, et ipsis legibus mandare proclamans, canes pastoricios, villaticos, feras atque immanes, adsuetos abjecta per agros esitare cadavera, prætereà etiam transeuntium viatorum passim morsibus alumnatos laxari, atque in eorum exitium inhortatos, immitti præcipit. Qui simul signo solito pastorum incensi atque inflammati sunt, furiosa rabie conciti, et latratibus etiam absonis horribiles, eunt in homines : eosque, variis aggressi vulneribus, distrahunt ac lacerant, nec fugientibus saltem compescunt : sed eo magis irritatiores sequuntur.

Tunc inter confertam trepidæ multitudinis stragem, è tribus junior, offenso lapide, atque obtunsis digitis, terræ prosternitur : sævisque illis ac ferocissimis canibus instruit nefariam dapem, protinus enim nacti prædam jacentem, miserum illum adolescentem sic frustatim discerpunt. Atque, ut ejus letalem ululatum agnovere cæteri fratres, accurrunt mœsti suppetias : obvolutisque