Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/236

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Die sequenti, filia ejus accurrit è proximo castello, in quo pridem denupserat, mœsta, atque crines pendulos quatiens, et interdùm pugnis obtundens ubera, quæ, nullo quidem domus infortunium nuntiante, cuncta cognoverat ; sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice : eique totum novercæ scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset. Et cùm se diutino plangore cruciasset, concursu familiarium cohibita, tandem pausam luctui fecit.

Jàmque nono die rite completis apud tumulum solemnibus, familiam, supellectilemque, et omnia jumenta ad hæreditariam deducit auctionem. Tunc unum larem, variè dispergit venditionis incertæ licentiosa fortuna. Me denique ipsum pauperculus quidam hortulanus comparat quinquaginta nummis, magno, ut ajebat : sed ut communi labore victum sibi quæreret.

Res ipsa mihi poscere videtur, ut hujus