Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/232

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans : vel rursùm mitigato conciliari marito ; vel, si id nequiverit, certè larva, vel aliquo diro numine immisso, violenter ejus expugnari spiritum.

Tunc saga illa, et divinipotens primis adhuc armis facinorosæ disciplinæ suæ velitatur : et vehementer offensum mariti flectere atque in amorem impellere conatur animum. Quæ res cùm ei secius ac rata fuerat, proveniret : indignata numinibus, et præter præmii destinatum compendium, contemptione etiam stimulata, ipsi jàm miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptæ mulieris ad exitium ejus instigare.

Sed forsitan lector scrupulosus, reprehendes narratum meum, sic argumentaberis : Undè autem tu stultule asine, intrà terminos pistrini contentus, quid secretò, ut affirmas, mulieres gesserint, scire potuisti ? Accipe igitur, quemadmodum homo curiosus, jumenti faciem sustinens, cuncta quæ in perniciem pistoris mei gesta sunt, cognovi. Diem fermè circà mediam, repentè intrà pistrinum mulier, reatu miraque tristitie deformis, apparuit, flebili centunculo