Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/230

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

sequentem tamen : et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa, solus ipse cum puero cubans, gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur. Sed cùm primùm rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus è familia validissimis, quàm altissimè sublato puero, ferula nates ejus obverberans : Tu autem, inquit, tàm mollis ac tener, et admodùm puer, defraudatis amatoribus ætatis tuæ flore, mulieres appetis : atque eas liberas et connubia lege sociatas corrumpis, et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas ? His, et pluribus verbis compellatum, et insuper affatim plagis castigatum, forinsecus abjicit. At ille adulterorum omnium fortissimus, insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diùque diruptus, mœrens profugit.

Nec secius pistor ille nuntium remisit uxori, eamque protinus de suâ perturbavit domo. At illa, præter genuinam nequitiam, contumelia etiam, quamvis justa, tamen altius commota atque exasperata, ad armillum revertit, et ad familiares feminarum artes accenditur : magnaque cura requisitam veratricem quamdam feminam, quæ devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus,