Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/222

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

subitario ducta consilio, eumdem illum subjectum contegit viminea cavea : quæ fustium flexu in rectum aggregata cumulum, lacinias circumdatas, suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque jàm, ut sibi videbatur, tutissimè celato, mensam nobiscum secura participabat. Interdum acerrimo gravique odore sulphuris juvenis inescatus, atque obnubilatus, intercluso spiritu diffluebat : utque est ingenium vivacis metalli, crebras ei sternutationes commovebat. Atque ut primum è regione mulieris, ponè tergum ejus maritus acceperat sonum sternutationis, quòd enim putaret ab ea profectum : solito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rursùm, et frequentato sæpius : donec rei nimietate commotus, quod res erat tandem suspicatur. Et, impulsa mensa protinus, remotaque cavea, producit hominem, crebros anhelitus ægre reflantem.


Inflammatusque indignatione contumeliæ, gladium flagitans, jugulare moriturum gestiebat ; ni respecto communi periculo, vix eum ab impetu furioso cohibuissem, adseverans brevi, absque noxa nostri, suapte