Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/214

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

eoque properè cubiculum petente, clandestino transcursu dimittit Philesieterum. Quo jàm pro limine liberato, securus sui, clausa domo, rursùm se reddidit quieti. Sed dum primâ luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo soleas incognitas, quibus indutus Philesieterus irrepserat : suspectusque è re natâ, quæ gesta sunt : non uxori, nec ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis his, et in sinum furtim absconditis, jusso tantùm Myrmece per conservos vincto forum versus detrahi, tacitos secum mugitus iterans, rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio vestigium adulteri posse se perfacilè indipisci.

Sed ecce, per plateam dùm Barbarus vultu turgido, subductisque superciliis incedit iratus ; ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxæ deprehensus, conscientia tamen pessima permistus, lacrymis uberibus, ac postremis lamentationibus, inefficacem commovet miserationem : opportunè Philesieterus occurrens, quanquam diverso quodam negotio destinatus, repentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suæ delictum, ut cætera consequenter suspicatus, sagaciter extemplò sumpta familiari