Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/206

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Nec commorata illa sermocinatrix immodica, sic anus incipit : Barbarus iste, cùm necessariam profectionem pararet, pudicitiamque caro conjugio conservare summa diligentia cuperet ; servulum suum Myrmecem, fidelitate præcipua cognitum, secretum commonet, suæque dominæ custodelam omnem permittit : carcerem et perpetua vincula, famem denique et mortem violentam comminatus, si quisquam hominum, vel in transitu, digitotenus eam contigisset, idque dejerans etiam confirmat per omnia divina numina. Ergò igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori sequuntorem, securam dirigit profectionem.

Tunc obstinato animo vehementer anxius Myrmex, nec usquam dominam suam progredi sinebat, et lanificio domestico destrictam inseparabilis adsidebat, ac tantùm necessario vespertini lavacri progressu, adfixus atque conglutinatus, extremas manu prehendes lacinias, mira sagacitate commissæ provinciæ fidem tuebatur.