Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/182

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Sic confutatus maritus ; et quid istuc est ? ait. Nàm, licet forensi negotio officinator noster attentus ferias nobis fecerit, tamen hodiernæ cœnulæ nostræ propexi. Vides istud dolium, quod supervacuum, frustrà locum detinet tantùm, et revera præter impedimentum conversationis nostræ, nihil præstat amplius ? istud ego quinque denariis cuidam venditavi : et adest, ut, dato pretio, secum rem suam ferat. Quin itaque præcingeris, mihique manum tantisper accommodas, ut exobrutum protinus tradatur emptori. E re natà fallaciâ, mulier temerarium tollens cachinnum ; magnum, inquit, istum virum ac strenuum negociatorem nacta sum, qui rem quam ego mulier intrà hospitium contenta, jamdudùm septem denariis vindidi, minoris distraxit.

Additamento pretii lætus maritus ; Et quis est ille, ait, qui tanto pretio præstinavit ? At illa, olim inepte, inquit, descendit in dolium, sedulò soliditatem ejus probaturus. Nec ille sermoni mulieris defuit : sed exurgens alacriter ; vis, inquit, verum scire materfamilias ? hoc tibi dolium nimis