Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/172

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

clausum jussit cohiberi : ne rursùm convivium placidum simili petulantia dissiparem. Hic astuto commento scitulè munitus, et mediis lanii manibus ereptus, custodela salutaris mihi gaudebam carceris.

Sed nimirum nihil fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire : nec consilio prudentis, vel remedio sagacis, divinæ providentiæ fatalis dispositio subverti vel reformari potest. Mihi denique idipsum commentum, quod momentariam salutem reperisse videbatur, periculum grande, immò exitium præsens conflavit aliud. Nàm quidam subitò puer, mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium : suoque annuntiat domino, de proximo angiportu canem rabidam paulò ante per posticam impetu miro sese direxisse : ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse : ac dehinc proximum petiisse stabulum, atque ibi pleraque jumenta incurrisse pari sævitia ; nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse, nàm Micyllum mulionem, et Hephæstionem cocum, et Hypatium cubicularium, et Apollonium medicum, immò verò et plures alios ex familia, abigere tentantes, variis morsibus quemque lacerasse : certè