Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/152

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Sed ubi tandem fatigati, vel certè suo laniatu satiati, pausam carnificinæ dedere ; stipes æreas, immò verò et argenteas, multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo : necnon et vini cadum, et lactem, et caseos, et farris et siliginis aliquid, et nonnullis ordeum Deæ gerulo donantibus, avidis animis corradentes omnia, et in sacculos huic quæstui de industria præparatos farcientes, dorso meo congerunt, ut duplici scilicèt sarcinæ pondere gravatus, et horreum simul et templum incederem. Ad istum modum palantes, omnem illam deprædabantur regionem.

Sed in quodam castello, copia lætati largioris quæsticuli, gaudiales instruunt dapes. A quodam colono, fictæ vaticinationis mendacio, pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Syriam esurientem suo satiaret sacrificio ; probeque disposita cœnula, balneas obeunt : ac dehinc lauti, quemdam fortissimum rusticanum, industria laterum atque imis ventris benè præparatum, comitem cœnæ secum adducunt ; paucisque admodùm prægustatis olusculis, ante ipsam mensam spurcissima illa propudia, ad illicitæ libidinis extrema flagitia infandis inguinibus