dominæ tarditatem, quasi parentem adsideret ægrotum, facilè sepelivit ad somnum.
Jàmque eo ad omnes injurias exposito, ac supinato, introvocata Charite, masculis animis impetuque diro fremens invadit, ac supersistit sicarium. En, inquit, fidus conjugis mei comes, en venator egregius, en carus mariti, hæc est illa dextra, quæ meum sanguinem fudit : hoc pectus, quod fraudulentas ambages in meum concinnavit exitium : oculi isti, quibus malè placui ; qui quodammodò tamen jàm futuras tenebras auspicantes, venientes pœnas antecedunt. Quiesce securus, beatè somnia, non ego te gladio, non ferro petam. Absit, ut velim simili mortis genere cum marito meo coæqueris. Vivo tibi morientur oculi, nec quidquam videbis nisi dormiens. Faxo feliciorem necem inimici tui, quàm vitam tuam sentias. Lumen certè non videbis ; manu comitis indigebis: Charitem non tenebis ; nuptiis non fruêris : nec mortis quiete recreaberis, nec vitæ voluptate lætaberis : sed incertum simulacrum errabis inter or-