Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/10

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


L. APULEII,

MADAURENSIS PLATONICI,

METAMORPHOSEOS :

SIVE

LUSUS ASINI.

LIBER SEPTIMUS.

Ut primùm tenebris abjectis, dies inalbebat, et candidum solis curriculum cuncta conlustrabat ; quidam de numero latronum supervenit : sic enim mutuæ salutationis officium indicabat. Is in primo speluncæ aditu residens, et ex anhelitu recepto spiritu, talem collegio suo nuntium fecit.

Quod ad domum Milonis Hyppatini, quam proximè diripuimus, pertinet, discussâ sollicitudine jàm possumus esse securi. Postquàm vos enim fortissimi viri, cunctis ablatis, castra nostra remeastis : immixtus ego turbulis popularium, dolentique atque indignanti similis, arbitrabar super investigatione facti cujusmodi consilium caperetur ; et an, et quatenus latrones placeret inquiri : renuntiaturus