Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/89

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

ne quam tibi lingua intemperante noxam contrahas. Ain tandem ? inquam : potens illa et regina caupona quid mulieris est ? Saga, inquit, et divina, potens cœlum deponere, terram suspendere, fontes durare, montes diluere, manes sublimare, Deos infimare, sidera exstinguere, Tartarum ipsum illuminare. Oro te, inquam, aulæum tragicum dimoveto, et siparium scenicum complicato : et cedo verbis communibus.

Vis, inquit, unum vel alterum, immò plurima ejus audire facta ? nam, ut se ament efflictim non modò incolæ, verùm etiam Indi vel Æthiopes utrique, vel ipsi Antichthones, folia sunt artis, et nugæ meræ. Sed, quòd in conspectu plurium perpetravit, audi.

Amatorem suum, quòd vi aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem : quòd ea bestia captivitatis metuens, se ab insequentibus præcisione genitalium liberat ; ut illi quoque simile, quòd Venerem habuit aliam, proveniret. Cauponem quoque vicinum, atque ob id æmulum, deformavit in ranam, et nunc senex ille dolium innatans