Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/83

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

semiamictus, pænè alius, lutore ad miseram maciem deformatus : qualia solent fortunæ decermina stipes in triviis erogare. Hunc talem, quamquam necessarium et summè agnitum, tamen dubia mente propius accessi. Hem, inquam, mi Socrates, quid istud ? quæ facies ? quod flagitium ? At verò domi tuæ jam defletus et conclamatus es. Liberis tuis tutores juridici provincialis decreto dati ; uxor persolutis officiis feralibus, luctu et mærore diutino deformatâ, diffletis pænè ad extremam captivitatem oculis suis, domus infortunium novarum nuptiarum gaudiis à suis sibi parentibus hilarare compellitur. At tu hîc larvale simulacrum cum summo dedecore nostro viseris.

Aristomene, inquit, næ tu fortunarum lubricas ambages, et instabiles incursiones, et reciprocas vicissitudines ignoras ! Et cum dicto sutili centunculo faciem suam, jamdudùm punicantem præ pudore, obtexit ; ità ut ab umbilico pubetenus cetera corporis renudaret. Nec denique perpessus ego tàm miserum ærumnæ spectaculum, injecta manu ut adsurgat enitor. At ille, ut erat capite velato, sine, sine, inquit, fruatur diutius tropæo fortuna, quod fixit ipsa. Effeci se-