sed hirundinis tenuè membranulum circumdedit. Quin igitur masculum tandem sumis animum, tuæque saluti, dum licet, consulis ? Habes summam opportunitatem fugæ, dùm latrones absunt. An custodiam anus semimortuæ formidabis ? quam licet claudi pedis tui calce unicâ finire poteris. Sed quò gentium capessetur fuga, vel hospitium quis dabit ? Hæc quidem inepta et prorsùs asinina cogitatio, quis enim viantium vectorem suum non libenter auferat secum ? Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus, abrumpo, meque quadrupedi cursu proripio.
Nec tamen astutulæ anus milvinos oculos effugere potui. Nam, ubi me conspexit absolutum, capta super sexum et ætatem audacia, lorum præhendit, ac me deducere ac revocare contendit. Nec tamen ego, memor exitiabilis propositi latronum, pietate ullâ commoveor, sed incussis in eam posteriorum pedum calcibus, protinùs applaudo terræ. At illa quamvis humi prostata, tamen tenaciter loro inhærebat : ut procurrentem aliquantisper tractu sui sequeretur, et occipit statim clamosis ululatibus auxilium validioris manus implorare. Sed frustrà fletibus cassum tumultum commovebat : quippe cum nullus adforet qui